- GRAMMATEUS
- GRAMMATEUSGraece Γραμματεὺς, nomen officii, in Aegypriacis Sacris, de quo sic Apuleius l. 11. Tunc exsistis unus, quem cuncti Grammatea dicebant, pro foribus assistens, coetu Pastophororum, quod sacrosancti collegii nomen est, velut in contionem vocato, indidem de sublimi suggestu, de libro, de literis, fausta vota praefatus. Erant nempe hi Γραμματεῖς, veluti Curiones sacrorum, quos Graeci Ι῾εροκήρυκας, Ι῾ερογραμματεῖς, et Ι῾ερομνήμονας, Latini prisci Praecias, dixêre. Adeoque sacrificia in commentarios regerebant quae item a quocumque facta essent et ordinem ritumque faciendorum monebant ex iam factis; insuper silentium in sacris indicebant et favere linguis iubebant; sed de suggestu ac libro hi Aegyptii, cum Praecones, apud Graecos de plano, et memoriter, id facerent. Harpocration Ι῾ερομνήμονες, et Hesych. Ι῾ερογραμματεῖς, etiam ex singulis urbibus ad Amphictyonum consessum mitti solitos memorat, quos Scribas et Sacrorum Commentarienses exponit Salmas. Proleg. ad Solin. In Novo Test. qui Γραμματεῖς dicuntur, Suicero iidem sunt cum Νομικοῖς seu Διδασκάλοις, vide eum Thes. Eccl. in voce hac, et plura hanc in rem apud Fesselium Advers. sacr. l. 1. c. 1. Ioh. Vorst. Philologiae sacr. c. 3. nec non infra, ubi de Scribis, ut et in voce Hierogrammatei.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.